153
29
THEOPHRASTI
quax) perperam asserunt, eum esse fri¬
gidae, humidaeque naturae: quo fit etiam,
vt illum non alijs, quàm calidis rebus
coagulare studeant, quibus tamen flui¬
diorem effici, quàm solidum esse cupiant,
suo damno quam lucro potius indies
experiuntur.
Alchimia vera, quae vnica tantùm ar-
te, Luna aut Sol ex quinque metallis imperfe¬
ctis fabricare docet, aliud Receptum
non admittit, praeter illud, quod sic, &
verè loquitur. Solum ex metallis, in me¬
tallis, per metalla, & cum metallis, per¬
fecta metalla fiunt: nam in alijs rebus
est Luna, & in alijs metallis est Sol.
Qua materia, quibus etiam instrumentis in
Alchimia sit opus.
Non alijs opus est, quàm officina
fusoria, plenis aere follibus, tena¬
culis, malleis, crucibulis, testis, &
cupellis ex faginis cineribus constru¬
ctis. Postmodum impone Saturn Jupiter Mars Sol
Venus Mercurius Luna, & operentur in finem vsque Saturnus.
Si metalla diu satis in terra sepulta man¬
serint, non solum aerugine consumun¬
tur, verumetiam perseuerantia transmu¬
tantur