153
PYROPHILIA.
30
tantur in lapides naturales, quorum in¬
finitus est numerus, at paucis arcanum
hoc est cognitum. Reperitur enim in
terra gentilium vetus & lapidea mone¬
ta, suis imaginibus impressa, quae prius
metallica fuit, sed per transmutationem
à natura factam, in lapides versa.
Alchimia quale sit animal.
Nihil aliud est Alchimia, quàm per¬
ceptibilis, industria tamen, exco¬
gitatus sermo verus, quo genera
metallorum, ex vno in aliud transmuta¬
ri docetur: secundum quem vnusquisque
sibi meliorem viam, & artem, pro suae
mentis captu (qui rem perpendit acu¬
tius, ita metam attingit) eligere potest,
ac in ea veritatem inuenire. Syderum,
& lapidum rationem habere maximam
oportet: qui sydus lapidum, est omnium
formationis spiritus. Est etiam syderum
omnium coelestium Sol & Luna non nisi la¬
pis vnus in seipso, terrenusque lapis à coe-
lesti prodijt lapide, per eundem ignem,
eosdem carbones, cineres, expulsiones
easdem, & repurgationes, quibus lapis
ille coelestis, clarus, & purus in splendo¬
c 2
Alchimia
definitio.