153
31
THEOPHRASTI
re suo separatus, & reductus est. Totus
autem globus terrae, nihil aliud est, quàm
abiectum quid, concretum, mixtum, cor¬
ruptum, tritum, & iterum coagulatum,
& partim in massam vnam lapideum
pus liquefactum, quod in meditullio sphae¬
rae firmamenti, sedem & quietem habet.
Notandum est vlterius lapides illos
preciosos, qui proprijs nominibus à la¬
pidibus coelestibus, vel syderibus appel¬
lantur, proximum perfectionis, purita¬
tis, pulchritudinis, claritatis, virtutis, con¬
stantiae contra ignem, & incorruptibi¬
litatis habere locum, & cum alijs lapidi¬
bus in terram esse defixos. Quapropter
cum coelestibus lapidibus, & syderibus
maximam habent affinitatem, quòd eo¬
rum naturae sint, ab eisque deriuentur. In
fracto continente prius reperiuntur ab
hominibus: vulgus tamen (cui de re¬
bus falsum asserere proprium est)
xistimat ibidem vt inuenti sunt, nasci,
postmodum expoliri, circumferri, ven¬
di, necnon pro maximis haberi diuitijs,
ob eorum colores, formositatem, aliasque
virtutes: de quibus inferius narratio
sequitur.
Sma-