403
20
GEBRI ARA¬
BIS PHILOSOPHI SO¬
LERTISSIMI, RERVMQVE NATVRALI¬
um (praecipuè metallicarm) peritissimi, [GR] Περὶ Χημείας [/GR] Li¬
bri duo, quibus titulum fecit: Summa perfectio¬
nis, siue perfecti magisterij. Ex Arabico in La¬
tinum translati, incerto interprete.
SVMMAE PERFECTIO¬
NIS GEBRI LIBER PRIMVS.
Praefatio de modo tradendi huius artis, & de ido¬
neis discipulis. Caput 1.
Totam nostram [GR] Περὶ χυμείας [/GR] scientiam,
quàm ex libris antiquorum compilati¬
one diuersa in nostris uoluminibus ab
breuiauimus, hic redegimus in sum¬
mam unam. Et quod in alijs libris à no¬
bis scriptis est diminutum, id sufficien¬
ter in hac traditione huius nostri libri compensaui¬
mus, & ipsorum defectum suppleuimus sermone breui.
Et quod occultatum fuit à nobis in parte una, manife¬
stum fecimus illud in parte eadem, in hoc nostro uolu¬
mine, ut sapientibus pate fiat complementum tam ex¬
cellentis, nobilisque partis philosophiae. Scias ergo cha¬
rissi,