403
21
rissime fili, in hoc opere totam eius artis operationem
in capitulis generalibus, uniuersali disputatione, sine
diminutione aliqua sufficienter contineri. Per De¬
um, qui secundum hunc librum operatus fuerit, uerum
finem huius artis se adinuenisse laetabitur. Sed scias cha¬
rissime, quòd qui principia naturalia in seipso ignora¬
uerit, hic iam multum remotus est ab arte nostra, quo¬
niam non habet radicem ueram, supra quàm intentio¬
nem suam fundet. Et qui principia sua sciuerit natura¬
lia, & causas mineralium omnes, nondum tamen ade¬
ptus est uerùm finem & proficuum huius artis occultis
simae, habet uero faciliorem aditum ad artis huius prin¬
cipia, quàm cui ignorantia cadit super intentionem eius
de modo huius nostri operis, & hic parum remotus est
ab artis introitu. Qui uero sciuerit omnium principia,
& causas mineralium, & generationis modum, qui ex in¬
tensione naturae consistit, parum quidem aufertur ab
eo de operis complemento, sine quo tamen non potest
scientia nostra perfici, quoniam ars imitari non potest
naturam in omnibus operibus, sed imitatur eam sicut
rite potest. Charissime igitur fili, secretum tibi pandi¬
mus, quòd in hoc artifices errant, qui naturam in omni¬
bus differentijs proprietatum actionis imitari deside¬
rant. Labora itaque studere in nostris uoluminibus, &
saepissime in mente tua reuoluere nitaris, ut intentionem
ex nostrae loquelae modo ueram acquiras, quia in eis
inuenies, super quae mentem tuam fundare debeas, &
scies