403
22 PRIMA PARS LIBRI PRIMI
scies ex eis errores à te repellere, & in quibus imitari na¬
turam possis in tui operis artificio.
Diuisio huius libri primi in quatuor
partes. Caput II.
Ponemus igitur tibi breuiter primo impe¬
dimenta omnia, quibus in opere impedi¬
tur artifex, ne uerum finem adipiscatur, di¬
cemus etiam conditiones artificis huius ar¬
tis. Secundo uero disputabimus contra ignorantes &
sophistas, qui propter suam ignorantiam & imperitiam
huius artis magisterium & proficuum inquirendo, ar¬
tem interimunt, & eam nullam esse contendunt. Pone¬
mus autem omnes rationes illorum, & postea ipsas de¬
struemus euidentissime: ita ut prudentibus satis aper¬
te patefiat, nullam illorum sophismata ueritatem conti¬
nere. Tertio disputabimus super principijs naturali¬
bus, quae sunt de intentione naturae: & ibidem super
modo generationis & mixtionis eorum adinuicem ab
opere naturae, & super eorum effectu, secundum anti¬
quorum philosophorum sententiam. Quarto uero
monstrabimus principia, quae sunt ad intentionem hu¬
ius nostri operis, in quibus imitari naturam possu¬
mus, & modum miscendi, & alterandi, scilicet congru¬
um naturae cùm causis suis, ad intentum nostri operis
reducendis.
Pri¬