403
24 PRIMA PARS LIBRI PRIMI
illa impedimenta plenissimè, seriatim. Dicimus igitur:
quòd si quis non habuerit sua completa organa, non po¬
terit ad huius operis complementum paruenire per se, uelut
si caecus fuerit, uel extremis truncatus, quoniam non iu¬
uatur à membris, quibus mediantibus, ars haec perfici¬
tur, tanquàm naturae ministrantibus. Si uero fuerit ar¬
tificis corpus debile & aegrotum, sicut febrientium, uel
leprosorum corpora, quibus membra cadunt, & in ex¬
tremis uitae laborantium, & iam aetatis decrepitae senum,
ad artis complementum non perueniet. His igitur na¬
turalibus corporis impotentijs impeditur artifex in in¬
tentione sua.
De impedimentis ex parte animae
artificis. Caput V.
Praemisimus tibi capitulum unum, in quo
narrauimus sermone absoluto & manifesto
impedimenta, ex parte corporis artificis de
pendentia. Restat nobis narrare breuiter
impedimenta ex parte ipsius animae, quae maxime im¬
pediunt huius operis complementum. Dicimus igitur
quòd qui non habuerit ingenium naturale, & animam
perscrutantem subtiliter principia naturalia, & naturae
fundamenta, & artificia, quae consequi naturam possint
in suae actionis proprietatibus, non inueniet huius prae¬
ciosissimi scientiae ueram radicem. Sicut sunt multi, qui
duram habent ceruicem, in omni perscrutatione uacu¬
am