403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 35
phur & argentum uiuum, ut dicunt quidam philoso¬
phi. Igitur quia durissimae & fortissimae compositi¬
onis, difficillimae sunt etiam resolutionis, sed ut fiat
inspissatio eorum ad inuicem & induratio, taliter, quòd
fiat in eis concussio & extensio per mallei compulsionem,
& non confractio: non est nisi per hoc, quod humidum uis¬
cosum in eorum ad inuicem commixtione, saluatur per
successiuam in minera decoctionem. Sed regulam tibi
tradimus, charissime fili, generalem: quòd non fit inspis¬
satio alicuius humidi, nisi prius fiat ex humido partium
subtilissimarum exhalatio, & conseruatio ex humido
partium magis grossarum, si sit humidum in commixti¬
one superans siccum, & uera mixtio sicci & humidi: ut
humidum contemperetur à sicco, & siccum ab humido,
& fiat haec substantia una in suis partibus homoeomera,
& temperata inter durum & molle, & extensiua in con¬
cussione. Sed hoc non fit, nisi per diuturnam mixtionem
humidi uiscosi, & subtilis terrei per minima, quousque
humidum idem cum sicco, & siccum cum humido fiat.
Et huiusmodi subtilis uaporis non fit resolutio subito:
imò paulatim, & in millibus annorum, & illud id eo, quia
uniformis est substantia principiorum naturae, ergo si
subito ficret ab eis superflui humidi resolutio, cùm non
differat humidum à sicco, propter fortem mixtionem,
quàm habent, huius utique rei solueretur humidum cum
sicco, quare totum in fumum euanesceret, nec separari
posset humidum à sicco in resolutione, propter fortem
unio¬