153
67
THEOPHRASTVS
runque mortem inducunt: maximè quòd
accedat inuidia, per impressionis ascen¬
sionem orta: quae non aliâs ac fel ascen¬
dit, ac mouetur ab inuidia sicuti fel à
cholera. Feri potest igitur vt ex inuidia
nascantur incuruationes, & ex istis con¬
tracturae, prout ex cholera proueniunt.
Est itaque cholerae contractura, calor ab
exterioribus cholerae motibus ascensus.
quo spiritus, & humor vitae contra ve¬
nas & iuncturas inficiuntur, & corpus
suum in contracturam ducere, motumque
similem in his magis quàm in alijs con¬
tracturis exerere coguntur. Inde fit etiam
vt minus alijs curabiles existant, raro¬
que penitus curari possint: nisi spiritus
adhuc aliquid residuum sit in membris,
totusque non fuerit exsiccatus, sic vt ex
tantillo rursus multiplicari queat, aliàs
frustra curabitur, vt in practica
latius.
De