153
DE CONTRACTVR.
68
De contracturis ab excessiuo potu pro¬
uenientibus.
Ex vino superfluè poto generantur
etiam contracturae, quae prolixissi¬
mae durationis, membra prae caeteris
exedentes, & ex sua natura difficillimae
curationis existunt hac de causa. Vinum
spiritus habet subtilissimos, quos vbi
potum fuerit, vnà cum humore vitae per¬
miscet, facileque recipiuntur, cum pro¬
pter similitudinem, tum etiam ad humo¬
ris vitalis nutrimentum. Permixtione
facta, vini qualitas calida & sicca suas
operationes exercet indomitè: propter
sui subtilitatem tartarum in se resolutum
etiam continet, inde fit vt cum tempo¬
re magis atque bibitum, humorem vi¬
tae magis exiccet, absumatque, nec Ve¬
getare permittit: quod vbi perfecerit,
membrum eo loco priuatur suo nu¬
trimento, motu post, & vltimo vita:
venae siquidem, vt ex sua natura, strin¬
guntur, arescunt, ariduraque subse¬
quitur, aut crassus spiritu vitae vacuus
humor effluit. Non tamen omne vinum
e 5