633
60 EVONYMI
P Persicorum aliqui flores & folia
etiam destillant.
Petroselini (hortensis nimirum) con¬
triti in mortario aqua destillata, appe¬
titum confirmat, & flatus omnes cor¬
poris & uentriculi dissoluit, concocti¬
onem roborat, & pectoris (renum po¬
tius) prauos humores expurgat, Ae¬
gidius.
Plantaginis aquae urceus fluentem
undequaque sanguinem sistere potest,
Cardanus.
Pulegium. uide suprà in Hyssopo.
R Raporum aqua fieri potest, tum
ex integris ipsis concisis: tum ex corti¬
cibus priuatim, qui acriores & calidio¬
res sunt, ut urina prouocetur, aut su¬
dor promoueatur.
Aqua rosacea prima omnium inuen¬
ta uidetur. reperio enim eius mentio¬
nem apud Auicennam lib. 2. in capite de
rosis. Aqua rosarum, inquit, pota con¬
fert in syncope, & eius succus. Et rur¬
sus, Aqua rosarum bona est hepati: &
confor¬