633
THESAVRVS. 61
confortat quae ex ea nutrita est cum mel¬
le stomachum, & est geleniabin, & iu¬
uat ad digerendum. Et rosa quidem &
eius succus conducunt stomacho ni¬
mis humido. Et quanquam Arabes plerun¬
que aquam pro succo decoctóue dicere
solent: hoc tamen in loco pro ijs acci¬
pi non potest, cùm de succo separatim
loquatur, & decoctionis quoque men¬
tionem prius fecerit. Aqua rosarum
per sublimationem facta plurimum con¬
fortat, Mesue in capite de rosis. Et rur¬
sus, Rosa & oleum eius, & aqua subli¬
mata confortant cor, &c. Idem de aqua
rosarum destillata loquitur distinctio¬
ne sexta, ubi iuleb rosatum describit, ut
Monachi eius interpretes probant: à qui¬
bus hoc etiam obseruatum est, duas solum
aquas destillatas apud Mesuen memo¬
rari, nempe rosaceam & absinthij. Nul¬
lum ferè hodie paratur epithema, quod
non accipiat aquam rosarum. In acutis &
magnis inflämationibus ad membra
principalia roboranda commodè admi¬