153
DE CONTRACTVR.
74
Auro potabili: cuius etiam non miratur,
quicumque verè philosophus existit,
quod Aurum & eius proprietates, eius
que supremum oporationis gradum no¬
uit, in confortatione totius naturae hu¬
manae: per quam solam omnes morbi¬
sunt, & potissimum illi qui supremum
gradum occupant, vt contracturae cu¬
randi. Non aliàs in perlis, vel vnioni¬
bus, quum praeparatae fuerint: & magis
quàm in illis in antimonio, qui virium
in corpore est renouator omnium, vti
loco de restauratione, vitaeque renoua¬
tione ponimus: item in arcano quintae
essentiae, in aquis vitae, quae per earum
subtilitatem virtutes omnes in vniuersa
corporis membra ducunt, augentque: sin¬
gulariter in viribus olei vitrioli, & aquę
tartari, quum ad similitudinem essentię
quintae praeparantur. Non minor est in
coralio, preciosisque lapidibus virtutum
efficacia, quae singula praefatis libris
narrauimus: quod magis requiritur, ad¬
demus ad hanc practicam.
Est & alius contracturas curandi mo¬
dus, per externa medicamenta non inu¬
tilis, vt per fumigationes ex Balsamis,