153
75
THEOPHRASTVS
& arcanis: per balsama terebinthi, lau¬
ri: per oleum ranarum, adipum, gummi:
per arcana, compositum, solidum & ele-
mentatum, quorum descriptiones po¬
nemus, at praeparationum processus,
cum in libro de essentijs existant, hic su¬
perfluè non repetendi. Pariter ad vn¬
guenta nullam demonstrationem, quod in libro
de aegritudinibus membrorum habeantur fa¬
cimus, at solum practicè docemus curas
cuique suam dosim, & vsum adscribentes.
De Auro potabili, & Oleo Solis ad membro¬
rum contractiones.
CAPVT. II.
Diximus antea contracturas alio mo¬
do curari minimè posse, quàm per
medicinas in supremis gradibus exi¬
stentes, vt est Aurum potabile, similesque de
quibus in gradibus maioribus egimus: quam
obrem earum, vt in libro de Quinta es¬
sentia dicitur, est habenda maxima cura.
Dicitur aurum potabile, quoties vnam
cum alijs spiritibus et liquoribus, in sub¬
stantiam quae bibi possit, redigitur.
leum eius est, quum ex sola sui substan¬
tia praeter additionem, oleum iam fa¬
ctum est aureum. Quinta essentia di¬
citur