153
DE CONTRACTVR.
76
citur Auri, quoties ab eo rubea tinctu¬
ra tracta, separataque fuerit à suo corpo¬
re: nam virtus, actiuaque vis in tinctura
dumtaxat existit. Dosis Auri potabilis,
est scr..1. qualibet vice. Olei dosis aurei
pondus granorum hordei decem non
excedat. Et quintę essentię Auri, grano¬
rum est trium similium per vicem aquae
vitae bonę, vel alterius aquae subtilissi¬
mae commixtorum, maneque, sub meri¬
diem, & vesperi sumtorum, pro medici¬
nae quidem exigentia: quae sine corro¬
siuorum, aut corrumpentium additio¬
ne fit eius naturam immutare minimè
valentium, vel cum ea permisceri.
Auri potabilis descriptio.
Accipe Auri foliati, puluerati, nec¬
non in succum soluti y. 1. & acceti
destillati quantum satis est addito,
simulque destillando toties à se mutuo se¬
parato, quoad saporis eius quod adiun¬
ctum est nihil prorsus maneat. Postmo¬
dum sume subsequentis aquae vitae y v.
quas in pellicanum affusas vnà simul
per mensem digerendo, perfectum ha¬
bes Aurum potabile, cuius practicam
f