403
50 SECVNDA PARS LIB. PRIMI
prius, & mollitiem in illo inuenerunt, atque liquefactio¬
nis uelocitatem. Ideoque crediderunt hoc impossibi¬
le per uiam hanc, & adducti sunt in incredulitatem, ut
putarent artem indurationis illius inueniri non posse,
Horum uero aliqui calcinauerunt, & reduxerunt, & iterum
scoriam illius subtrahendo cum maioris ignis expres¬
sione calcinauerunt & reduxerunt, & sic saepe reiteran¬
tes opus ad illud, uiderunt iam illud induratum, atque si¬
ne stridore: quia uero uelocitatem liquefactionis non
omnino remouerunt, errauit mens illorum, & existi¬
mauerunt ad illud non posse perueniri. Horum itaque
& alij uolentes eidem duriciem & retardationem lique¬
factionis cum administratione durorum corporum prae¬
stare, in delusionem ceciderunt, ut frangeret illis quod¬
cunque durorum corporum admixtum ei fuerit, nec iu¬
uit in hoc eos ulla praeparatio. Ideoque cum nec duris,
nec igne illum praeparare potuerunt, exculauerunt se¬
de longa mora inuentionis artis, quia eam impossibi¬
lem crediderunt & dixerunt, per hoc & contra artem ar¬
guentes instanter, posuerunt illam non esse. Praeterea,
& alij quidam addentes multa medicamina, uiderunt
illa nullam immutationem facientia, nec ei conueni¬
entia, sed potius corrumpentia, & contra illorum
propositum agentia, & ideo libros abiecerunt, & ca¬
pita retorserunt, & artem ueram & diuinam friuolam
esse dixerunt. Quibus obuiantes respondemus respon¬
sione prima.
Ratio¬