403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 49
ta non inuenietur, ergo nusquam. Responsio utique no¬
stra haec est, quòd quicquid scibile circa hoc est, non to¬
tum sciunt, ideo nec operatum ex eo totum inueniunt,
consequentis igitur uitium per insufficientiam ponunt
ipsorum robur.
Rationes negantium artem in corporibus suppo¬
sitam, & primo in plumbo albo, id est stanno, seu
Ioue, & earum confutatio. Cap. XVIII.
Quidam autem posuerunt in corporibus il¬
lam. Cum tamen ad opus peruenerunt, illu¬
si sunt, ut existimantes Plumbum utrumque,
liuidum scilicet & album, albedine non pu¬
ra, multum naturae solis & lunae assimilari & approxi¬
mare: liuidum quidem multum Soli, Lunae uero pa¬
rum: album uero Lunae multum, Soli uero parum. Pro¬
pterea horum aliqui autumantes stannum, seu Iouem
multum Lunae assimilari, & stridore, mollicie, & lique¬
factionis uelocitate solummodo differentem, creden¬
tes ex superfluitate suae humiditatis, liquefactum esse
facile, & molle similiter, ex substantia uero fugitiua ar¬
genti uiui in illo intercidente partes stridorem posside¬
re, exposuerunt illud igni, & calcinantes ipsum tenue¬
runt in igne, quem potuit tollerare, quousque album fa¬
ctum est in calce sua, quem postea uolentes reducere non
potuerunt, sed aestimauerunt impossibile fore. Et ho¬
rum aliqui reduxerunt ex illo aliquid, & stridorem, ut
prius