153
78
DE CONTRACTVR. [sic]
Mixta simul omnia per duodecim dies
in pellicano digerantur, separa tandem,
& vtere sicuti dictum est.
Olei solis descriptio.
Postquam succus ab Auro per ace¬
tum, vti supra, fuerit separatus, bulliat
quindecim diebus in digestione quae se¬
quitur, deinceps balneo separetur, & in
fundo manebit oleum spissum, quod
Aurum est permixtionis expers. Hoc
vtere sicut supra.
Corpus digestionis eius fit hoc modo.
Accipe succi Chelidoniae
Aquae vitae ana lib. 1.
Resoluti solis vt supra y iij.
Misce simul, & operare sicut audiuisti.
Formula quintae essentiae.
Accipe quantum voles Auri, per ce¬
mentum regale, vel antimonium repurgati,
cui per aquam salis metallicam proprieta¬
tem, aut malleationem auferas. Postmodum
ablue residentiam aqua dulci. Tincturam
eius extrahas per spiritum vini. Postremò
f 2