153
79
THEOPHRASTVS
spiritum eleuabis ab ea, manebit in fun¬
do quinta essentia.
Aquae salis constructio.
Sal tritum accipe mundissimum, &
albissimum per se quod sine deco¬
ctione, bullitione, vel alia quauis ar¬
te, qua sal fieri consueuit à natura pro¬
ductum sit, hoc ipsum liquefacias ali¬
quot vicibus, & subtilissimè tritum, ac
vnà cum succo radicum raphani mix¬
tum, atque solutum destillabis, & cum san¬
guinea dum viridis existit iterum pon¬
deribus aequalibus admixtum destilla¬
to quinquies. In isto liquore laminatum
Solem, vti supra diximus, in puluerem
solues. Abluatur hic puluis aqua lim¬
pidissima, destillataque toties donec om¬
nis ab eo salsedo recedat: libenter enim
sal separatur ab eo, quòd non misceatur
corporibus in profundo, quapropter
ablato corrosiuo, manet Aurum per se
solum vt oportet.
Spiritus uini extractio.
Accipe vini mensuram vnam opti¬
mi, naturalis, & rubei potius
Aquàm albi, quod in circulatorium
vas