403
60 TERTIA PARS LIB. PRIMI
terrae, ideoque fixionem quandam suscipit, quam dein¬
de fluens aqua per uiscera minerae, & terrae spongiosita¬
tem dissoluit, & ei uniformiter unitur unione naturali
& firma, Ideoque sic dixerunt sic opinantes, quòd aqua
fluens per meatus terrae inuenit substantiam dissolubi¬
lem ex substantia terrae in uisceribus illius, & illam sol¬
uit, & uniformiter cum illa unitur, quousque & substan¬
tia terrae in uisceribus dissoluta, & aqua fluens dissol¬
uens, unum fuerint unione naturali, & ad talem mixtio¬
nem ueniunt omnia elementa secundum debitam natu¬
ralem proportionem, & miscentur per minima, quousque
faciant uniformem mixtionem. Et haec mixtio per suc¬
cessiuam decoctionem in minera inspissatur & indura¬
tur, & fit metallum. Et hi quidem quamuis sint affines
ueritati, non tamen ueritatem conijciunt puram,
Diuisio dicendorum de tribus principijs, Sulphure
scilicet, Arsenico, & Argento uiuo Cap. XXVII.
Iam sermone uniuersali determinauimus
de metallorum principijs naturalibus. Re¬
stat igitur ut nunc ponamus uniuscuiusque
principij capitulum. Cum ergo tria sint, Sul¬
phur, Arsenicum, & Argentum uiuum. Primo ascri¬
bemus capitulum de Sulphure. Secundo de Arsenico.
Tertio de Argento uiuo. Deinde uniuscuiusque metallo¬
rum quae sunt effectus eorum, ponemus capitulum de¬
terminatum, secundum quod est ex opere naturae. De¬
hinc