403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 61
hinc ad ea quae huius magisterij sunt fundamenta, & il¬
lorum operationes transeundo, horum omnium cau¬
sas assignabimus.
De Sulphure. Caput XXVIII.
Dicimus igitur quòd Sulphur est pinguedo
terrae, in minera terrae per temperatam de¬
coctionem inspissata, quousque induretur,
& sicca fiat, & cum indurata fuerit, Sulphur
uocatur. Habet siquidem sulphur homogeniam & for¬
tissimam compositionem, & est uniformis substantiae
in suis partibus homoeomera, quia homogenium est.
Ideoque non auferetur eius oleum ab ipso per distillatio¬
nem, sicut ab alijs rebus oleum habentibus. Qui ergo
quaerunt ipsum calcinare non perdendo de illius sub¬
stantia aliquid, de quo sit curandum, in uanum labo¬
rant, quoniam non calcinatur nisi per magnam indu¬
striam, & multum de illius substantia dissipando. Ex¬
centum enim partibus uix tibi tres sufficienter reserua¬
bis post calcinationem. Figi similiter non potest nisi
calcinetur prius, commisceri attamen, & aliquantulum
illius fuga retardari, & illius potest adustio reprimi, &
cum commixto facilius calcinatur. Qui ergo quaerit ex
eo opus elicere, illud per se praeparando non eliciat, quo¬
niam cum mixto perficitur, & sine illo protelatur ma¬
gisterium usque ad desperationem. Et cum suo compari
fit tinctura, & dat pondus completum uuicuique metal¬
lorum,