403
64 TERTIA PARS LIB. PRIMI.
lis albae terrae per calorem temperatissimum unita tota¬
li unione per minima, quousque humidum contempere¬
tur à sicco, & siccum ab humido aequaliter. Ideoque fugit
superficiem planam de facili, propter suae aquae humi¬
ditatem. Non autem adhaeret, uiscosam licet habeat
humiditatem, propter siccitatem illius, quae illam con¬
temperat, & non adhaerere permittit. Est etiam (ut qui
dam dicunt) materia metallorum cum sulphure. Adhę¬
ret quoque tribus mineralibus de facili, Saturno uideli¬
cet, & loui, & Soli, Lunae autem magis difficulter. Ve¬
neri uero difficilius quàm Lunae, Marti autem nullo
modo, nisi per artificium. Ex hoc itaque maximum elici¬
as secretum. Est enim amicabilis, & metallis placabilis,
& medium coniungendi tincturas, & non submergitur
aliquid in Argento uiuo, nisi Sol. Soluuntur tamen Iu¬
piter & Saturnus, Luna & Venus ab eo, & commiscen¬
tur, & sine ipso aliquod metallorum deaurari non potest. Fi¬
gitur & est tinctura rubedinis exuberantissimę refectio¬
nis, & fulgidi splendoris, & non recedit à commixto, do¬
nec est in natura sua. Non est tamen medicina nostra
in natura sua, sed iuuare quandoque potest similiter in
casu.
De effectibus principiorum naturae, quae sunt
corpora metallica. Caput XXXI.
Dicamus de metallicis corporibus, quae sunt
effectus horum naturae principiorum. Sunt
autem sex numero. Aurum, Argentum,
Plumbum,