403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI,
Plumbum, Stannum, Aes & Ferrum. Dicimus igitur
quòd metallum est corpus minerale fusibile, sub mal¬
leo ex omni dimensione extendibile. Est autem metal¬
lum (ut diximus) densae substantiae, & fortissimae com¬
positionis & firmae. Habent autem affinitatem magnam
metalla adinuicem, non tamen perfectum diminutum
perficit per eius commixtionem. Si enim aurum cum
plumbo admisceatur fusione, non fit ex hoc plumbo au
rum, sed euanescit plumbum ab admixtione, & aduri¬
tur, Aurum autem in examinatione remanet. Similiter
in reliquis inducendo cadit secundum communem cur
sum. Secundum uero nostrum magisterium perfectum
imperfectum adiuuat, & imperfectum in nostro magi¬
sterio per se perficitur sine administratione alicuius rei
extraneae, & imperfectum hoc eodem magisterio per fi
citur. Et per Deum, seinuicem alterant & alterantur, &
se inuicem perficiunt & perficiuntur, & per se tantum
unumquodque perficitur, sine alicuius adminiculo.
De Sole, siue Auro.
Caput XXXII.
Attulimus tibi in generali capitulo summam
de intentionibus metallorum, specialem tibi
tamen faciemus [sic] de unoquoque sermonem. Et
primo de Auro. Dicimus ergo quòd Au¬
rum est corpus metallicum, citrinum, ponderosum, mu¬
tum, fulgidum, aequaliter in uentre terrae digestum.
aqua minerali diutissime lauatum, sub malleo extensi¬
bile,