403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 67
turnus, ulti mo uero Mars. Et hoc est unum de secretis
naturae. Cum ipso similiter commiscentur spiritus, & fi¬
guntur per ipsum maximo ingenio, quod non perue¬
nit ad artificem durae ceruicis & pectoris.
De Luna, siue Argento. Caput XXXIII.
Solis itaque Capitulo praemisso, dicamus ser¬
monem nostrum de Luna, communi uoca¬
bulo argento. Dicimus igitur quòd argen¬
tum est corpus metallicum, album albedine
pura, mundum, durum, sonans, perdurans in cineri¬
cio, sub malleo extendibile, ignibile, fusibile. Est itaque
albedinis tinctura, & indurat louem per artificium, &
conuertit ad se, & commiscetur Soli, & non frangit, sed
in examinatione sine artificio cum eo non perseuerat.
Qui nouit ipsum magis subtiliare, & post subtiliationem
inspissare & figere cum auro associatum, cum eo manet
in pugna, & ipsum non dimittit penitus. Positum super
fumum acutorum, sicut aceti, salis Ammoniaci, & agre¬
stae, fit coelestinus color mirabilis. Et est nobile corpus.
sed diminutum à nobilitate auri. & inuenitur eius mi¬
nera determinata, & aliquoties habet confusam mine¬
ram cum alijs corporibus, & illud non est ita nobile.
Calcinatur autem similiter, & soluitur labore magno cum
nulla utilitate.
De Saturno, siue Plumbo. Cap. XXXIIII.
De Plum¬