68
TERTIA
PARS
LIB.
PRIMI
De
Plumbo
similiter
tradamus
capitulum,
&
dicamus,
quòd
plumbum
est
corpus
me¬
tallicum,
liuidum,
terreum,
ponderosum;
mutum,
parua
participans
albedine,
cum
uiditate
multa,
cinericium
&
cementum
refugiens,
molle,
facile
omni
sua
dimensione
parua
compressi¬
one
extensibile,
&
facile
fusibile
sine
ignitione.
Plum¬
bum
autem
quidam
fatui
putant,
&
dicunt
multum
in
natura
sua
auro
approximare.
Sed
quia
sunt
durae
cer¬
uicis,
omni
ratione
uacui,
nullam
ueritatem
conijce¬
re,
quantum
in
se
est,
ex
subtilissimis
rebus
queunt,
sed
de
eis
secundum
sensum
iudicant.
Et
quia
uident
illud
ponderosum,
&
mutum,
&
non
putrescere,
cre¬
dunt
illud
Soli
multum
approximare,
sed
hoc
totum
est
erroneum,
ut
latius
à
nobis
in
sequenti
negocio
pro¬
batur
aperte.
Plumbum
quoque
multum
habet
de
sub¬
stantia
terrea,
ideo
lauatur,
&
in
stagnum
per
la¬
uacrum
uertitur.
Per
hoc
ergo
patet
stannum
ma¬
gis
perfecto
assimilari.
Et
plumbum
similiter
adu¬
ritur,
&
fit
minium,
&
ponitur
super
uapores
ace¬
ti,
&
fit
cerussa.
Et
licet
non
multum
perfectioni
approximet,
ex
eo
tamen
per
nostrum
artificium
de
facili
argentum
facimus,
&
non
seruat
pondus
proprium
in
transmutatione,
sed
mutatur
in
nouum
pondus.
Et
hoc
totum
in
magisterio
acquirit.
Est
etiam
Plumbum
argenti
examen
in
cineritio,
cuius
causas
dicemus.
De