633
THESAVRVS. 65
ex uitro, uel ex terra uitreata, Tum ro¬
sas impones, & addes coopertorium su¬
um cuique. Et suppones cuiusque naso phi¬
alam ad recipiendum aquam rosata efflu¬
entem. Destillatione perfecta rosas pri¬
mas abijcies, & impones recentes, Hęc
Bulcasis. Miretur autem aliquis, quod
in tali fornacis apparatu, ubi ignis uasi
duplici seu berchili non subijcitur, (ut
conijcio, cum ex plumbo fundum &
latera eius faciat,) sed ad latus fornacis
ponitur, referre putet, ex lignis ne an
carbonibus ignis ollae subiectus fiat.
Praeterea notum est (inquit eodem in
loco Bulcasis) aquam rosacea ex sylue¬
stribus rosis quae sine rigatione sponte
nascuntur, odoratiorem esse quàm quae
fit ex rosarijs domesticis, quae coluntur
& rigantur aqua. Fit autem ex his aqua
destillata apud nos maiore compendio,
quàm superior, hunc in modum. Olla
aerea qualis tinctorum est, ad parietem
ponitur, cui coopertorium cum fora¬
minibus aptatur, quibus uentres inse¬
E