633
64 EVONYMI
facies, similem ollę balnei, quam constru¬
es super furno, ita ut berchile super fur¬
num humiliore situ sit quàm olla, (ita
quòd applicet de calore ignis berchi¬
lis ad olla: sed haec uerba mihi redunda¬
re aut deprauata uidentur.) Facies quo¬
que caminum per quem fumus extra do¬
mum efferatur totus, ne noceat aquae
rosatae. Postea reple ollam aqua, quae sit
in puteo (uase magno) iuxta olla facto
instar putei in balneo. Tum igne sub ol¬
la accenso aquam bullientem per cana¬
lem ex olla in berchile pertingentem
transmittes, et alia aqua frigida ex puteo
ollam replebis. In berchili quoque cannu¬
lam facies, per quam aqua cum plenum
fuerit extra domum effluat. Pones au¬
tem cucurbitas siue uentres, id est uasa
destillatoria in foraminibus cooperto¬
rij berchilis, & astringes circumuoluen¬
do pannos lineos, ut firmiter maneant
in suis foraminibus, & aquae uapor non
egrediatur. Similiter & capita eorum
stringes panno lineo. Et sint uasa ista
ex