403
70 TERTIA PARS LIBRI PRIMI
sub malleo extensibile, cineritium & cementum refugi¬
ens. Venus itaque (ut narratum est) in profundo suae sub¬
stantiae colorem & essentiam auri prętendit, malleatur
uero & ignitur ut argentum & aurum. Ideoque secretum
ex ea assumas, quia est medium Solis & Lunae, & facile
ad utrumque conuertere naturam illius accidit, & est bo¬
nae conuersionis, & pauci laboris. Conuenit cum tutia
uehementer, quae illam citrinat citrinitate bona, & ex
hoc proficuum elicias. Excusamur itaque per eam à labo¬
ribus indurationis et ignitionis illius. Assumas igitur
eam prae caeteris imperfectis in opere minori & medio
in maiori uero minime. Hoc tamen prae loue uitium ha¬
bet, quòd liuescit de facili, & infectionem ex acribus &
acutis suscipit, & eradicare illud non est facile artifici¬
um, imò profundum.
De Marte, siue Ferro. Caput XXXVII.
Martis uero narratio, & secretum illius totum
est ex operae naturae, quia est corpus metal¬
licum liuidum multum, parum uero rube¬
um, albedine non pura participans, durum,
ignibile, fusibile fusione non recta, sub malleo extensi¬
bile, & multum sonans. Est autem Mars durae tracta¬
tionis, propter impotentiam suae fusionis, qui si medici¬
na illius naturam immutante fundatur, coniungitur So¬
li & Lunae, & non separatur per examen, sine magna in¬
dustria, sed si praeparatur, coniungitur, & non separa¬
tur