403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 69
De Ioue, siue Stanno. Caput XXXV.
Iovis ergo traditione non omissa, significa¬
mus filijs doctrinae, quòd est corpus metal¬
licum, album, non purum, liuidum, & sonans
parum, terreitate pauca participans, stridorem
molliciem liquefactionis sine ignitione, uelocitatem in
radice possidens, cinericium & cementum non expectans, sub¬
malleo extensibile. Est ergo Iupiter inter diminuta à per¬
fectione, corpore magis perfecto in radice suae naturę affi¬
nis, Soli scilicet & Lunę, Lunae magis, Soli uero minus.
Hoc itaque in sequentibus lucide narrabitur. Iupiter quia al¬
bidinem multam ex radice suae generationis suscepit, ideo
omnia non alba corpora dealbat. Vitium est tamen ei, quod
omne corpus frangit, praeter Saturnum, & purissimum So¬
lem. Et Iupiter multum Soli & Lunae adhaeret, & ideo ab
is per examina non de facili recedit. Suscipit tincturam rube¬
dinis, & splendet in eo fulgore inaestimabili, & pondus ac¬
qrit in magisterio huius artis. Induratur uero & munda¬
tur facilius quàm Saturnus. Et qui sciuerit eius uitium fra¬
ctionis auferre, subito ex eius proficuo perfrui lętabitur. Con¬
uenit enim Soli & Lunae, nec separabitur ab eis unquam.
Do Venere, siue Aere. Caput XXXI.
De Venere uero sermo noster sit ad praesens.
Et est corpus metallicum, liuidum, rube¬
dine fusca participans, ignibile, fusibile,
sub