403
74 QUARTA PARS LIB. PRIMI
nitra & boracia, & quae illorum naturae sunt, atque consi¬
deratio uitrificationis mundantis per consimilem natu¬
ram. Consideratio uero rei quae perficit, est considera¬
tio electionis purae substantiae argenti uiui, & est mate¬
ria, quae ex materia illius assumpsit originem, & ex illa
creata est. Non est autem ista materia argentum uiuum
in natura sua, nec in tota sua substantia, sed est pars illi¬
us, non est autem nunc, sed cum lapis noster factus est. ipse
enim illustrat, & ab adustione conseruat, quod perfecti
onis significatio est. Consideratio uero rei ex qua co¬
gnoscitur, utrum magisterium in perfectione sit, uel non,
est consideratio cinericij, cementi, ignitionis, expositio¬
nis super uapores acutorum, extinctionis, commixtio¬
nis sulphuris adurentis corpora, reductionis post calci¬
nationem, & susceptionis argenti uiui. Haec autem om¬
nia deinceps narrabimus cum causis suis, & cum experi¬
entijs facilibus, quibus poteris manifeste cognoscere,
sermones non errasse nostros. Et haec experimenta erunt
tibi penitus nota.
De Sublimatione, cur sit inuenta. Cap. XXXIX.
Prosequentes igitur nostrum propositum,
dicimus de sublimatione. Et fuit causa in¬
uentionis eius, quia non inuenerunt anti¬
qui nostri, nec nos, nec qui post nos erunt
aliquid, quod uniretur corporibus, nisi spiritus solos
uel aliquod, quod naturam corporis & spiritus in se con¬
tineret,