403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 75
tineret, & hos proiectos super corpora sine illorum mun¬
datione, uiderunt uel non perfectos colores dare, uel ex
toto corrumpere, adurere, denigrare & defoedare. Et
hoc secundum diuersitatem ipsorum spirituum. Quidam
enim sunt adurentes, ut sulphur & arsenicum & marche¬
sita, & hi quidem corrumpunt ex toto. Alij uero non adu¬
runt, ut omne genus tutiae, & hi quidem imperfectos co¬
lores dant, & illud ideo, qui quae adurunt, & denigrant
& foedant. Duplici de causa haec faciunt. Vna, quia un¬
ctuositas adustiua sulphuris, de cuius proprietate est,
de facili inflammari, & per inflammationem denigra¬
ri, & per consequens denigrare, ab eis non est ablata. Al¬
tera uero causa est terreitas, quae ab eis similiter ablata
non fuit. In his autem, in quibus non datur perfectus co¬
lor, est causa terreitas, liuidum faciens eum. Potest etiam
adustio liuidum creare colorem. Ideoque ingeniati fuimus
hos mundare ab unctuositate uidelicet adurente, eam ha¬
bentes scilicet, & à terrea superfluitate omnes. Et ad hoc
per nullum magisterium potuimus peruenire, nisi per
solam sublimationem. Ignis enim cum eleuat, subtilio¬
res partes semper eleuat, ergo dimittit grossiores. Ex hoc
patet, per sublimationem spiritus à terreitate mudari,
quae & ingressionem impediebat, & colorem immun¬
dum dabat. Experientia uero notum tibi facit satis per
uisum tuum, illos ab ea absolutos esse. uides enim eos
splendidiores & magis peruios, & eos facilius corporum
densitatem subintrare & penetrare, & non foedum ut pri¬
us,