403
76 QVARTA PARS LIB. PRIMI
us, colorem facere. Quòd uero per sublimationem adustio
remoueatur, patet experimento, quoniam arfenicum
quod prius ante sui sublimationem, impium & pronum¬
erat ad adustionem, post eius sublimationem inflam¬
mari se non permittit, sed solummodo sine inflammati¬
one recedit- & hoc idem in sulphure (si experieris) inue¬
nies. Quia autem in nullis alijs quàm in spiritibus uidi¬
mus adhaerentiam ad corpora cum alteratione, per nul¬
lam aliam causam fuimus ab eis excusati, quin necessa¬
rium fuerit, illos pręparasse, cum mundatione illorum,
quae est per sublimationem, ideo huius fuit causa neces¬
saria inuentionis. Sublimationis igitur narremus ordi¬
nem totum sine diminutione, & ipsius causam,
Quid sit sublimatio. & de tribus gradibus ignis
in ea obseruandis. Cap. XL.
Dicimus igitur, Sublimatio est rei siccae per
gnem eleuatio, cum adhaerentia sui uasis.
Sublimatio uero diuersificatur propter di¬
uersitatem spirituum sublimandorum. Quae¬
dam enim fit cum forti ignitione, quaedam uero cum
mediocri, quaedam uero cum igne remisso. Si igitur
sublimetur arsenicum uel sulphur, necesse est illa per re¬
missum ignem sublimari, quoniam cum habeant par¬
tes subtilissimas coniunctas uniformiter grossis, ascen¬
deret utique illorum tota substantia sine purificatione ali¬
qua, imò denigrata & combusta. Vt igitur separet quis
immun¬