153
DE CONTRACTVR.
110 [sic]
herbae contemtus huius & obliuio, cu¬
ius locum purgationes & clysteria te¬
nent, orta sunt. Memini tempore meo
plurimos catarrhosos, pituitosos, sca¬
biosos, & alijs morbis onustos, qui hac
vsi fuerunt ex antiquorum ordine sani¬
tatemque suam ex renouatione suaenatu¬
rae prorsus recuperarunt: quos etiam
curare medicis humoristis impossibile
fuisset, ac incognitum: quòd nihil ope¬
re, sed lingua tantum praestare valeant.
Sumserunt singulis diebus manè z. semis
vsque ad LXX. annum, post quem vsque ad
LXXX. vel ad finem vsque sui termini
sexto quoque die z. integram. Nec est quod
putaticij medici mirentur, naturam plus
posse quàm eorum ars valeat: quid potest
locis comparari naturalibus? quicumque
hoc, & artem ipsam ignorat. Plus virtu¬
tis & virium inest huic vnicae herbae
quàm scribentum omnium in Acade¬
mijs lectorum libris, ad vitae longae con¬
seruationem describitur. Quapropter
antiquorum hoc medicamento prae¬
caeteris vegetabilibus ad vitae lon¬
gae praeseruationem dele¬
ctatus sum.
h 2