153
111 [sic]
THEOPHRASTVS
De[sic] radice Ellebori nigri.
Radix Ellebori nigri virtutem ac vi¬
res quatuor sanandi morbos habet, scili¬
cet Caducum, Podagram, Paralysim, & Hy¬
dropisim: haec diligentissime notanda
sunt, pręsertim quod graues admodum
in seipsis morbi sint, excellentissima ra¬
dicis huius etiam virtus existat. Vbi pri¬
mum Caducus ex membris in caput ve¬
nerit, ista radice curari potest secundum
gradum, quem habent inter se comunem,
nempe radix, & morbus ipse. Podagram
etiam in quouis membro, superius, aut
inferius existentem in corpore (licet
grauissimus morbus hic sit) expellit,
quia radicis huius virtus in gradu sana¬
tionis aquae grauis existit. Post Guttae,
vel Paralysis in latere iactum fundamen¬
tum, causans materia radicitus hac radi¬
ce tollitur, & per eam vita membris pa¬
ralyticis restituitur. Non alias in Hydro¬
pisis, fontes & riuos morbum hunc efficien¬
tes, euacuat, & omne quod innascitur,
eijcit. Quatuor huiuscemodi virtutes
habet radix ista, quamobrem declaratio¬
ne maiori quàm hactenus facta sit, in di¬
ctorum cura morborum, opus esse videtur.
Administri