403
80 QVARTA PARS LIBRI PRIMI
cùm separatio per salium solutionem, quod in nullis
lijs rebus esse contingit. Proportio uero fecum est, ut
quantitas fecum quantitati sublimandorum aequetur. In
hoc enim etiam rudis artifex errare non poterit. medio¬
crem uero artificem, ponere medietatem ponderis sub¬
limandorum ex fecibus, sufficiens esse contingit, & in
hoc errare non debet. Exercitato uero & maxime exper¬
to, minima illarum pars sufficit. Quanto enim minores
secum sunt quantitates, tanto & maioris exuberantiae
sublimationem necesse est esse, dummodo & secundum
diuersitatem subtractionis fecum, fiat propotionalis il¬
li subtractio ignis. In parua enim quantitate, paruus ad
perfectionem ignis eliciatur, in magna magnus, in ma¬
iori maior.
De moderando igne in Sublimatione.
Capit. XLII
Sed quoniam ignis non est res quae mensu¬
rari possit, ideo contingit in illo errare sae¬
pissime, cum quis exercitatus non est, tam
ex diuersitate fornacum & lignorum aduren¬
dorum, quàm uasorum & coaptationis illorum, De qui¬
bus omnibus expedit artificem attentum solicitare. Sed
communem adducimus regulam. Quòd in primis ex¬
pedit cum paruitate ignis, solam aqueita: est ex subliman¬
dis exprimere, qua remota, si quid ascendit per illum,
tunc in principio hic non augeatur ignis, ut per debilis¬
simum