403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 81
simum ignem subtilissima pars tollatur, & seorsum pona¬
tur, quae est causa adustionis. Cum autem iam nihil uel mo¬
dicum ascenderit (quod experiri poteris cum intromissi¬
one bombacis lycinij in superius foramen aludelis) ui¬
goretur ignis sub eo, & quanti uigoris debeat esse ignis,
tibi experientia lycinij ostendet. Si enim parum de subli¬
mando uel mundum exierit, adhuc paruus erit ignis, au¬
geatur igitur. Si uero multum & immundum, tunc superflu¬
us est, subtrahatur igitur. Si uero mundum & multum, pro¬
portio iam inuenta est. Immundum autem uel mundum per ex¬
tractionem lycinij, quod in foramen aludelis positum est, co¬
gnoscetur. secundum enimquam quantitatem mundiciem uel im¬
mundiciem ex sublimando respexerit artifex adhaesis¬
se lycinio, syllogisare poterit, & in tota sublimatione ne¬
cessario proportionalem ignem, & ex hoc ignis rectificatio¬
nem inueniet sine fallacia. Melior uero modus fecum est,
ut sumantur ferri squamae, uel aeris combusti. Et haec quidem
propter priuationem malae humiditatis, de facili sulphur
aut arsenicum sibi imbibunt, & secum uniunt. Huius autem uiam
scit exercitatus solus.
De erroribus circa quantitatem fecum & dispositionem forna¬
cis in sublimando sulphure & arsenico uitandis. item de For¬
nace construendo, & lignis eligendis. Cap. XLIII.
Expedit ergo nos rectificare artificem in om¬
nibus, in quibus contingit errare ignoran¬
ter, in horum duorum spirituum sublimatio¬
ne. Narremus igitur primo, quod si multas fe¬
ces