403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI.
89
à labore remotionis adustionis eius, quoniam eam non
habet. Dicimus igitur, quòd in genium separationis su¬
perfluae terrae ipsius est, ipsum commiscere rebus, cum
quibus affinitatem non habet, & sublimationem eius
reiterare ab eis multoties. Et harum genus est talk, & calx
corticum ouorum, & marmoris albi. Similiter & uitrum
minutissime tritum, & salis omne genus praeparati. Ab
istis enim mundatur, Ab alijs uero rebus habentibus af¬
finitatem cum eo, nisi sint perfectionis corpora, corrum¬
pitur potius, quia sulphureitatem habent omnia talia,
quae ascendens cum eo in sublimatione ipsum corrum¬
pit. Et in hoc experientiam uides, quia si sublimas illud
à stanno, uel à plumbo, ipsum post sublimationem infe¬
ctum conspicies nigredine. Ergo melior est eius subli¬
matio per ea cum quibus non conuenit. Cum quibus au¬
tem conuenit melior esset, si sulphureitatem non habe¬
rent. Ideo à calce melior est sublimatio, quam à rebus om¬
nibus, quoniam illa parùm conuenit, & sulphureitatem
non habet. Modus uero remotionis aqueitatis ipsius su¬
perfluae est, ut quando commiscetur calcibus, à quibus
sublimari debet, teratur & commisceatur illis cum imbiti¬
one, quousque de illo nihil appareat, & postea super ig¬
nem lentissimum aqueitas imbitionis remoueatur, Qua re¬
cedente, etiam argenti uiui aqueitas cum ea recedit. Sit tamen ig¬
nis tam lenis, ut per eum argenti uiui tota substantia non ascendat.
Ex