403
90 QUARTA PARS LIBRI PRIMI
Ex multiplici igitur reiteratione imbitionis cum contri¬
tione, & leni assatione, aqueitas illius maior deletur, cu¬
ius residuum per sublimationis reiterationem remouetur.
Et cum uideris illud albissimum, excellens niuem albedi¬
ne sua, & quasi mortuum aludelis spondilibus adhaerere,
tunc super ipsum reitera sublimationem eius sine fecibus.
Quoniam adhaeret pars illius fixa cum fecibus, & nunquam
per ingeniorum genus aliquod ab illis separari posset.
Aut post illud figas partem illius, & modum fixionis
eius in sequentibus narratum tibi expresse trademus. Et
cum fixeris illam, tunc reitera sublimationem residuae
partis super eam, ut illa similiter figatur, & serua, quod
tentabis super ignem. Si fusionem bonam dederit, tunc
sufficientem sublimationem illi administrasti. Si uero
non, adde illi de argento uiuo sublimato partem aliquam.
& reitera sublimationem, donec fiat. Quòd si lucidum &
albissimum habuerit colorem, & peruium, tunc bene mun¬
dasti: si non, non. Igitur ne sis in praeparatione illius quae
per sublimationem fit, negligens, quia qualis erit mun¬
datio, talis & perfectio per illud sequitur, in proiectio¬
ne illius super ununquodque imperfectorum corporum, &
super ipsum uiuum non praeparatum. Vnde & quosdam
contingit ferrum, quosdam uero plumbum, & quosdam
per illud uenerem, & quosdam stannum formare. Quod
contingit propter purificationis negligentiam, quan¬
doque illius solius, quandoque in sulphuris sibi admixti,
uel eius comparis. Si igitur directe sublimando mundaue¬
ris,