153
126
DE ELLEBORO.
turaliter accidit, non nisi prae medicinę
defectu. Hyeme quoque vidi vermes in
vulneribus, visu perceptibiliter nasci,
per tres septimanas continuas, vt ma¬
vesperique singulis vicibus, quantum
bona manus capere posset extrahere¬
tur: cuius causa fuit vulnerum ligamen¬
tis, & pannis superfluis nociua suffoca¬
tio: tales vermes perforata sunt expel¬
lendi, per eius applicationem, & a vul¬
neribus decident. Si verò vermes in cor¬
pore nati sint vmbilico superponatur.
Obseruandum est tamen aliquos ver¬
mes reperiri qui non oriuntur ex putre¬
factione, tales etiam perforata non pel¬
lit. Sed in caseis, in carnibus, & in huma¬
nis corporibus orti, porosa super cutem
posita, vel vmbilicum intereunt, post¬
modum leui purgatione debent eua¬
cuari. Omnium enim contra vermes pes¬
simum, & validissimum remedium est
in Hypericone.
Olei Persoratae compositio pro uulneribus.
Exaltatio Porosae maxima subtilis¬
simaque pro curandis vulneribus est,
vt ex eius semine fiat oleum, cui te¬
rebinthinae pondus addatur aequale,
i 2