153
127
THEOPHRASTVS
quibus & vinum rubeum optimum af¬
fundatur, & simul bulliant per horam
vnam, deinceps olei recentis oliuarum,
quantum illorum fuerit medietas adda¬
tur, et iterum vt prius per horam bulliant,
tum demum adiungatur bona florum
perforatę quantitas, ac vinum vt antea,
rursus per 6. horas bulliant donec vinum
totum fuerit absumptum, binaque tantum,
olea, cum terebinthina floribusque ma¬
neant. Postmodum in Sole digeratur com¬
positum hoc per mensem: cuius vsum
processus eius indicabit.
Additio super compositionem olei Hype¬
riconis
Avgentur eius exaltationis & curę
gradus, per correctionem hoc mo¬
do, cum additi flores centaureae,
mastix, thus, myrrha, mumia, praepara¬
taque fuerint, vt suprà. Notandum etiam,
quum terebinthina destillata floribus af¬
funditur, & per mensem in Sole digeri¬
tur, postmodum cum seminibus etiam
per mensem, & iterum additur terebin¬
thinae lotae, quantum est praecedentis to¬
tius medietas, & rursus in Sole digeri¬
tur vt prius, ad omnia graduata vulne-
ra