403
94 QUARTA PARS LIB. FRIMI
masset in breuibus aludelibus, nihil ex sublimato inue¬
nit, quoniam propter breuitatem aludelis aequalis fuit;
totum ipsum ignis. Ideoque semper in fumi substantiam con¬
uersum sublimandum stetit, & non alicubi adhaesit, sed
successiue per poros uasis euanuit. Vas ergo in omni¬
bus sublimandis ad maiorem sui partem in loco sui refri¬
gerij extendatur. Causa uero uitrificationis uasis est, ne¬
fumi ascendentes in loco suae ascensionis, porosum inue¬
niant aludelis parietem, & illum penetrantes aufugiant.
Vitrificatur ergo locus ascensionis illorum, ut obseretur
illis uia fugae. fundus uero aludelis non, quoniam ipsi¬
us fundus in igne consistit, qui uitrificationem ipsius fun¬
deret, qua fusa, & fundus eius, & similiter subsimandum
funderetur, & uitrum fieret. Est enim uitri proprietas,
omnia uincere, & ad se conuertere. His igitur omnibus
consideratis cum causis eorum, fiat ignis sub aludele quo
usque certificatus fueris experientia ueridica, illud totum
ascendisse. Est autem experientia, intromissio baculi ter¬
rei bene cocti, habentis foramen paruum in capite suo
usque ad medium eius ueniens, ad quantitatem digiti mi¬
noris prope ipsam rem à qua fit sublimatio. Et si fora¬
mini aliquid adhaeserit ex sublimando, non est totum
sublimatum, si uero non, tunc sublimatum est. Et hac ea
dem exercitatione in omnibus sublimandis certificari
poteris. Descriptio uero uasis aludelis sublimationis
Marchesitae ultimae, & cum fornace & baculo suae expe¬
rientiae haec est.
De subli