403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 93
ter trademus, & caput furni circunda cum rota haben¬
te foramen in medio sui, ad magnitudinem uasis, per
quod illud uas intrare possit, & luta iuncturas in circui¬
tu uasis & furni, ne ignis exiens impediat te in sublima¬
tionis adhaerentia, relictis tantùm quatuor fenestris
paruis in rota, quae claudi & aperiri possint, per quas
mittantur carbones in furnum, & in lateribus fornacis
similiter aliae quatuor sub illis intermediae, per quas &
similiter carbones mittantur, & sex uel octo foramini¬
bus ad magnitudinem digiti minoris, quae nunquam
claudantur, ut per illa furnus à fumositatibus se libere
possit expedire. Et sint foramina illa in iunctura fur¬
ni cum rota sua. Furnus uero magnae ignitionis est,
cuius spondilia sunt ad altitudinem cubitorum duo¬
rum. In medio sit rota, minutissimis & creberrimis
perforata foraminibus, cùm luto fortiter annexa. Ca¬
pita foraminum superius sint stricta, inferius uero la¬
ta, ut cinis uel carbones possint liberius ex illis cadere,
& relinquat ipsa continue ad susceptionem aëris liberi¬
us aperta. Nam aëris libera & multa susceptio per in¬
feriora foramina, est causa una magnae ignitionis
per furnum. exerciteris ergo in eo, & ipsum inuenies.
Causa uero longitudinis uasis est, ut extra ignem
multa quantitas eius extendatur, & infrigidetur, ut
fumi sublimationis locum refrigerij inueniant & ad¬
haereant, & non inueniant uiam fugae, & suae ex¬
terminationis. Hoc autem nouit ille, qui dum subli¬
masset,