153
129
THEOPHRASTVS
le nondum visum fuit, nec esse poterit
melius: cuius confectio talis est.
Recipe olei de semine Porosae librae qua¬
drantem, cui flores eiusdem impone: dige¬
rantur ad Solem, vti communiter fieri con¬
sueuit: siccum iterum floribus impleatur.
hoc repetendum erit aliquot vicibus,
quo saepius eo melius, & postmodum bi¬
batur vt moris est, cum alijs vulnerum po¬
tionibus quibuscunque: quod haec potio
non adimpleuerit, nullo alio medicamen¬
to curabitur.
Processus in usu Balsami, ad uulnera.
Balsamum calidum guttatim infun¬
dendum est in vulnera, quae postea
filis de panno lineo tractis coope¬
riantur, nec permittantur quin semper
eo Balsamo sint humentia.
Potionis uulneratorum usus.
Singulis diebus manè, sub meridiem,
& vesperi bibat vulneratus coclea¬
ria duo potionis istius. Cum decem
coclearibus optimi uini misceatur co¬
clear vnum praedictae potionis, de quo
mixto qualibet vice duo coclearia ple¬
na bibat, hoc est quolibet die coclearia
sex, in curae finem vsque Recepta quae
pro¬