153
DE ELLEBORO
128
ra probatissimum fit medicamentum.
nullos dolores post conclusionem re¬
linquens, connectens absque suturis,
contractiones membrorum, & impoten-
tiam auertens: vbi vulnera, vel sunt, aut
esse possent in istorum aliquod acciden¬
tium prona. Nonnunquam etiam impin¬
guntur vulnera sub aspectu, vel signo ma¬
le disposito, quae tametsi parua fuerint,
mortem inducere possunt, per se tamen,
aut respectu loci vel membri cui fuerint
illata, periculosa non sunt: balsamo quod
sequitur, curari poterunt. Accipe olei la¬
terini quantum voles, huic florum quos
diximus bonam addes quantitatem, &
in Sole digeri permittes, vt fermè siccum
videatur, deinde plus florum addito, rur¬
sus per 6 dies digeratur, processum hunc
septies repetendo Balsamum efficies,
quod immaturae morti praeuenire pote-
rit in vulneribus.
Potio uulneratorum.
Est etiam potio quaedam instar Bal¬
sami facta, quae pota, prae caeteris
vulnerum medicamentis optimum,
est remedium ad profundissimos ictus,
etiam si capitalia membra lęsissent, qua
i 3