153
131
THEOPHRASTVS
AD LECTORES.
Cvm his libellis ponantur Auri tincturae, olei,
necnon eius poculenti succi descriptiones, ui¬
sum est & aliorum, ut Coralij, Balsami, Anti¬
monij, Salisque philosophorum tincturas, secunda par¬
te libri Chirurgiae magnae scriptas à Paracelso germa¬
nicè, breuiterque latinè redditas à me (feruata opinio¬
nis, & sententiae authoris integritate) hic addere.
Quòd ad contracturas maxime conueniant, & mor¬
bos capitales, de quorum curis hoc loco pro malori
parte disseratur.
Etiam ut uideant lectores optimi quàm impiè qui¬
dam Leo Suauius Doctor Parisiensis, inuidia sola, nul
laque ratione motus in me propter illas inuehat, Apolo¬
giam contra liuorem in scholijs eius in libros quatuor
Paracelsi de uita longa scriptis, positam, & Basileae
impressam legant: quibus ex opposito comparatis, ue¬
ritas & mendacium in lucem erumpant. Si quid ad¬
huc uirus habeat, quod in hanc nostram Paracelsi li¬
bellorum traductionem cuomere queat, ei libe¬
rum est addere, non minus quam re¬
fellere mihi. Valeto.
De