153
TINCTVRAE.
132
De tinctura Solis id est Auri.
Extracta tinctura Solis, corpus eius
remanet album, tinctura vero pura
est, & separatur ab impuro, id est à
suo corpore: quae separatio necessaria
est. Tinctura debet clarificari vel exalta¬
ri in suo gradu, qui duplatur quinquies
in bis. xxiiij, altius non progreditur: tunc
potest administrari quibusuis ad reno¬
vationem sanguinis in pristinum statum,
vt dicetur in administratione.
Extractio talis est.
Corpus corrumpendum est de na¬
tura sua metallica malleationeque
per aquam Salis, demum residen¬
tia debet ablui per aquam dulcem: post
modum extrahitur tinctura per spiri¬
tum vini. Postremo eleuatur a tinctura,
tunc manet in fundo.
Vsus administrationis est.
Hvius dragmam vnam cum vncia
vna theriacę venetę mixtam dabis
ieiuno stomacho, qualibet vice
scrupulum vnum, postea cooperiatur
in lecto patiens & sudet: continuetur
10, vel 12. diebus.
i 5