201
APOLOGETICA. 3
cessu atque emolumento vti se posse ani¬
maduertunt, tumidis verbis annihilent [sic],
reiiciant & damnent. Ipsi vero interim, de¬
bitas autorum laudes sibi ipsis vendicent,
mendacique furto, inuentores artium, suis
spolient honoribus, gastuta haec est cautio ex
antiqui serpentis profluens fraudibus. Quan¬
do enim audiuntur passim testimonia (lip¬
pis & tonsoribus nota) de quibusdam insue¬
tis grauissimorum morborum curis, quae
beneficio tincturarum & spirituum vegeta¬
bilium, & mineralium perficiuntur arte &
industria illorum, quos vulgus hodie Chi¬
mistas vel Alchimistas appellitat, mox illi
ex aduerso se opponunt, clamantes nihil
posse praestare carbonarios medicos. Sed
suis venenatis remediis omnes interficere
qui, se ipsorum curis committunt: arcen¬
dos esse ex rebus publicis deceptores esse: extra¬
ctiones illorum, praeparationes, spiritus de¬
nique nimis attenuatos, & subtiles, nihil
prodesse: spiritum, vitrioli venenum esse,
nihil essentiam antimonij & mercurii, ni¬
hil sulphuris extractionem, nihil auri liquo¬
rem, & in summa omnia esse humanae na¬
turae contraria, & plusquam basilisci ocu¬
los fugienda, interim clanculum tanquam
insidiosi & ingeniosi fures amiseris chymi¬
A ij