201
4 PRAEFATIO
stis, qui nocte diéque ignis vim ingen¬
ti labore sustinent, arcana medica expis¬
cantur, & pollicitationibus eliciunt, clam
captantes ea quae vulgò tanquam venena
prohibent, vt deinde pro suis venditent. Et
tam impia inniuria gratiam & fauorem, lau¬
dem; praemia & remunerationes hominum
in se deriuant: quae omnia, aliàs, legitimo
& optimo iure illis debentur, qui labores
sudore, vigiliis, solerti indagatione, arte
vulcani in rebus naturalibus talia inqui¬
runt, & publico vsui communia faciunt.
Neque hoc solùm verùm ingentia volumi¬
na, nugis, mendaciis, & sophismatibus re¬
ferta in publicum edunt. Conantes lucem
tenebris & veritatem mendaciis & lucu¬
lentissimam operatricem practicam, ipsa
veritate stabilitam, inani ementita, atque
ex subtili cerebro deducta theorica oppri¬
mere, euertere, delere. Dico tibi, splendide
Rhetor, qui Paracelsum laceras, quomodo
vnquam poteris verbis nugatoriis ipsum
pus delere, & practicam theorica refellere?
Esne tam magnus doctor, & nescis te tantùm
profecisse quantùm ipso opere efficis? Do¬
cet Paracelsus epilepsiam curandam esse spi¬
ritu vitrioli, & praestitit, & opus ipsum indi¬
cat quotidie: proba tu contrarium, ean¬
démque