633
74 EVONYMI
Ex humano sanguine: uide Brunsuicen¬
sem: & infrà in mentione Quintae essent.
Exiecore & pulmone uituli.
Lactis liquore destillato chymistae
utuntur, & qui boracis seu chrysocol¬
lae confectionem moliuntur aliqui.
Mirum est quòd referunt apud Tarta¬
ros aquam è lacte destillato inebriare.
Oportet igitur lac densius esse, et moram
apud ignem contraxisse. Itaque ex lacte
forsan equorum id contingit. Sed omnis
aqua cum saepius destillatur hoc potest
efficere. nam incalescit, attenuat, & uim
ignis magis recipit, Cardan. Sunt
qui aqua ex uino & lacte simul destilla¬
tis contra quartanam utuntur, in An¬
glia praesertim, ut scribit Brudus Lusi¬
tanus: aliqui contra auriginem bibunt,
author loannes Goeurotus. Priua¬
tim uerò aqua ex lacte caprino destilla¬
tur: uide Ryffium.
Aqua ex felle bubulo: uide apud
undem.
Ex ouorum albumine & uitello, Ibid.
Ex