633
THESAVRVS. 75
Ex spermate ranarum in aquis inuen¬
to: uide Ryffium.
Ex uaccarum stercore: uide eundem.
Humani excrementi aquam destillatam
fistulas aliqui sanare promittunt, item
ulcera corrosiua & difficilia curatu, &
cancros, & tineam seu manantia capi¬
tis ulcera: item cicatrices cuti assimi¬
lare, maculas seu albugines oculorum
abolere. Potam commitialibus prodesse,
hydropicos iuuare, calculum è reni¬
bus & uesica pellere, contra rabidi ca¬
nis aliosq; uenenatos morsus antido¬
tum esse. Oleum ex eodem, quod post
aquam igne aucto destillat, multò effi¬
cacius est ad fistulas, & cancros, aliaque
praedicta mala, Matthaeolus Senensis
& alij. Vide mirabilia quaedam apud
Brunsuicensem.
Vrina humana destillata chymistae
utuntur ad metalla quaedam resoluen¬
da: typographi ad atramentum li¬
brarium, sed hi in rosarijs
destillant.